• Shuffle
    Toggle On
    Toggle Off
  • Alphabetize
    Toggle On
    Toggle Off
  • Front First
    Toggle On
    Toggle Off
  • Both Sides
    Toggle On
    Toggle Off
  • Read
    Toggle On
    Toggle Off
Reading...
Front

Card Range To Study

through

image

Play button

image

Play button

image

Progress

1/49

Click to flip

Use LEFT and RIGHT arrow keys to navigate between flashcards;

Use UP and DOWN arrow keys to flip the card;

H to show hint;

A reads text to speech;

49 Cards in this Set

  • Front
  • Back
Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
uera bona atque illis multum diuersa, remota
erroris nebula. quid enim ratione timemus
5 aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te
conatus non paeniteat uotique peracti?
euertere domos totas optantibus ipsis
di faciles.
x
nocitura toga, nocitura petuntur
militia; torrens dicendi copia multis
10 et sua mortifera est facundia; uiribus ille
confisus periit admirandisque lacertis;
sed pluris nimia congesta pecunia cura
strangulat et cuncta exuperans patrimonia census
quanto delphinis ballaena Britannica maior.
x
temporibus diris igitur iussuque Neronis
Longinum et magnos Senecae praediuitis hortos
clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
tota cohors: rarus uenit in cenacula miles.
pauca licet portes argenti uascula puri
20 nocte iter ingressus, gladium contumque timebis
et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra:
cantabit uacuus coram latrone uiator.
x
Prima fere uota et cunctis notissima templis
diuitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur
fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes
gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
x
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
ridebat, quotiens a limine mouerat unum
30 protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
sed facilis cuiuis rigidi censura cachinni:
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
x
perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
35 praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal.
quid si uidisset praetorem curribus altis
extantem et medii sublimem puluere Circi
in tunica Iouis et pictae Sarrana ferentem
ex umeris aulaea togae magnaeque coronae
40 tantum orbem, quanto ceruix non sufficit ulla?
x
quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
ne placeat, curru seruus portatur eodem.
da nunc et uolucrem, sceptro quae surgit eburno,
illinc cornicines, hinc praecedentia longi
45 agminis officia et niueos ad frena Quirites,
defossa in loculos quos sportula fecit amicos.
x
tum quoque materiam risus inuenit ad omnis
occursus hominum, cuius prudentia monstrat
summos posse uiros et magna exempla daturos
50 ueruecum in patria crassoque sub aere nasci.
ridebat curas nec non et gaudia uolgi,
interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
x
Ergo superuacua aut quae perniciosa petuntur?
propter quae fas est genua incerare deorum?
Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae
inuidiae, mergit longa atque insignis honorum
pagina. descendunt statuae restemque sequuntur,
ipsas deinde rotas bigarum impacta securis
60 caedit et inmeritis franguntur crura caballis.
iam strident ignes, iam follibus atque caminis
ardet adoratum populo caput et crepat ingens
Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
fiunt urceoli, pelues, sartago, matellae.
pointless damaging (what..are sought)
it is right/to cover with wax
some people 'it topples' object of great envy
sunk, distinguished list
following the rope (restis-is f)
bigae-chariot securis-is f axe (having struck/hewed)caedit- breaks in pieces
imeritus-undeserving crura-legs caballus-nag
"are hissing" follis-is m (by the) bellows caminus-i forge
"is glowing" "cracks"
second in all the world
"are fashioned urceolus-i m jug
peluis-is f basin sartago-inis frying pan matella-ae chamber pot
pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
cretatumque bouem: Seianus ducitur unco
spectandus, gaudent omnes. ‘quae labra, quis illi
uultus erat! numquam, si quid mihi credis, amaui
hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam
70 delator? quibus indicibus, quo teste probauit?’
‘nil horum; uerbosa et grandis epistula uenit
a Capreis.’ ‘bene habet, nil plus interrogo.’
put up the laurel wreaths
whitened with chalk
uncus-i hook "as a show and a joy to all"
labrum-i lips (what a face was to him/he had!)
if you believe me anything/believe you me
under which accusation did he fall?/on what charge was he condemned
quisnam-who?
delator-oris m informer index-icic accomplice (what evidence?) with what witness (is-is) was it proved?
"nothing like that" wordy lengthy (grandis-e)
"All right, I ask no more"
sed quid
turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit
damnatos. idem populus, si Nortia Tusco
75 fauisset, si oppressa foret secura senectus
principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli
uendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se
80 continet atque duas tantum res anxius optat,
panem et circenses. ‘perituros audio multos.’
But what of Remus' mob? the condemned
her Etruscan had supported
the old age of the leader/the aged leader/had been smothered securus-noncholant/off guard
at this same hour (hac ipsa hora) "it would call" long ago
"since the time" (ex quo) suffragium-i-votes nulli-to anyone "they discarded their responsabilities" imperium-milit commands fasces-consulships,restrains itself
tantum-for only eagarly longs for
‘nil dubium, magna est fornacula.’ ‘pallidulus mi
Bruttidius meus ad Martis fuit obuius aram;
quam timeo, uictus ne poenas exigat Aiax
85 ut male defensus. curramus praecipites et,
dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.
sed uideant serui, ne quis neget et pauidum in ius
ceruice obstricta dominum trahat.’ hi sermones
tunc de Seiano, secreta haec murmura uolgi.
large enough my friend Bruttidius a trifle pale
mi fuit obvius- when I met him
quam-how! take vengeance
for having been
let's run !headlong
calco-trample on, kick
let them pavidus-fearful in ius-drag to court ceruice obstricta "with a noose" (tied up neck)
these were the remarlks at that time
secret whispers of the mob
uisne salutari sicut Seianus, habere
tantundem atque illi summas donare curules,
illum exercitibus praeponere, tutor haberi
principis angusta Caprearum in rupe sedentis
cum grege Chaldaeo? uis certe pila, cohortis,
95 egregios equites et castra domestica; quidni
haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam
posse uolunt. sed quae praeclara et prospera tanti,
ut rebus laetis par sit mensura malorum?
tantus-undem just so much as
illi-to one person
disperse, the seats of highest office (curulis-e: curcule chair)
illum-another appoint (praeponere)
tutor-oris guardian to be seen
in rupe angusta-narrow gen-as he sits, of Caprae (Capriae-she goats)
you would like (vis) certe- I am sure pila-javelins
excellent knights "a barracks as part of your household"
quidni-why not? desire these things et-even quemquam-anyone
praeclara-prestigious (things)-prestige prospera=prosperity tanti-are worth so much
rebus laetis=the joy they bring
par sit-is equal to mensura f-the amount of- evil
huius qui trahitur praetextam sumere mauis
100 an Fidenarum Gabiorumque esse potestas
et de mensura ius dicere, uasa minora
frangere pannosus uacuis aedilis Vlubris?
ergo quid optandum foret ignorasse fateris
Seianum; nam qui nimios optabat honores
105 et nimias poscebat opes, numerosa parabat
excelsae turris tabulata, unde altior esset
casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.
of him who is dragged the purple edged toga to put on would you prefer? (malo-malumus, malunt)
Fidenae Gabii to be a power/the boss
et-OR lay down the law (of weights and measures) vasa-vessels of short measure (too small) (as a) pannosus-threadbare aedile at deserted Ulubrae (vacuis Ulubris)
what he should have desired fateris-do you admit?
too many, he kept asking
excessive wealth (ops, opis) demanding he was building up
lofty storeys (excelsae tabulata) turris-is f
would be (esset) destruction (fall) (implusae ruinae-of the toppled tower) immanis-e terrible, enormous
quid Crassos, quid Pompeios euertit et illum,
ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
110 summus nempe locus nulla non arte petitus
magnaque numinibus uota exaudita malignis.
ad generum Cereris sine caede ac uulnere pauci
descendunt reges et sicca morte tyranni.
overthrew (everto-ere-vertu-versum eject/destroy "that man" (illum)
domitos-tamed brought flagrum-whip
the top position nothing else but (nempe) with every art
magna vota-with ambitious prayers exaudio-hear, listen to, obey ("granted by") malicious gods
the son in law of Ceres (Pluto)
Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
115 incipit optare et totis quinquatribus optat
quisquis adhuc uno parcam colit asse Mineruam,
quem sequitur custos angustae uernula capsae.
eloquio sed uterque perit orator, utrumque
largus et exundans leto dedit ingenii fons.
begins to pray for the eloquence/rep of a
all his spring holiday
quisquis-every schoolboy
uno asse-with a single tiny coin
thrifty (parcam) Minerva still worships vernula-young slave (house-born) angustae capsae "his little satchel"
of their eloquence both orator died exundo-overflowing leto dedit-sent to their deaths ingenii-of talent
ingenio manus est et ceruix caesa, nec umquam
sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.
‘o fortunatam natam me consule Romam!’
Antoni gladios potuit contemnere si sic
omnia dixisset. ridenda poemata malo
125 quam te, conspicuae diuina Philippica famae,
uolueris a prima quae proxima.
of talent hands caesa-was severed nec umquam-never
causidicus-advocate madeo-ere wet/drenched in pusillus-very little (a feeble a)
he could have, contemno-nere-psi-ptum have no fear of/defy (laugh at) if he had said everything like this/I prefer/ridiculous poems
divine Phillippic of distinguished rep (conspicuae famae)/you who roll/second
saeuus et illum
exitus eripuit, quem mirabantur Athenae
torrentem et pleni moderantem frena theatri.
dis ille aduersis genitus fatoque sinistro,
130 quem pater ardentis massae fuligine lippus
a carbone et forcipibus gladiosque paranti
incude et luteo Volcano ad rhetora misit.
illum-that one too cruel death (saevus exitus) eripuit-snatched away athens admired torrens-twisting moderans-controlling frena-reins packed assembky (pleni theatri)
dis adversis with the gods against him genitus was born /malignant fate/of the glowing ore (ardentis massae) fuligo-inis soot lippus "eyes running" from the coal (a carbone) forceps-ipis c tongs incus-anvil (f) for sword manufacture luteus-grimy/dirty sent him to the rhet. teacher
Bellorum exuuiae, truncis adfixa tropaeis
lorica et fracta de casside buccula pendens
135 et curtum temone iugum uictaeque triremis
aplustre et summo tristis captiuus in arcu (e)
humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se
Romanus Graiusque et barbarus induperator
erexit, causas discriminis atque laboris
140 inde habuit: tanto maior famae sitis est quam
uirtutis.
exuviae (things taken off-spoils)
truncus-maimed, mutilated (trophies with branched lopped off) tropaaeum trophy n adfigo,ere, fixi, fixum-fasten to
cassis-idis metal helmet buccula-visor (small cheek-bucca) pendo-ere-pependi-pensum curtus-shortened/mutilated iugum-n collar/yoke temo-onis m pole (wagon) triremis-is aplustre-is carved stern/figurehead
these things are believed to be the best of human achievement
and Greek/se erigo-ere-rexi-rectum aspire (reach for)/imperator (general) causas inde habuit (from there he had reasons)
quis enim uirtutem amplectitur ipsam,
praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
gloria paucorum et laudis titulique cupido
haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
145 discutienda ualent sterilis mala robora fici,
quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
x
expende Hannibalem: quot libras in duce summo
inuenies? hic est quem non capit Africa Mauro
percussa oceano Niloque admota tepenti
150 rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos.
additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
transilit. opposuit natura Alpemque niuemque:
diducit scopulos et montem rumpit aceto.
iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit.
155 ‘acti’ inquit ‘nihil est, nisi Poeno milite portas
frangimus et media uexillum pono Subura.’
x
o qualis facies et quali digna tabella,
cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
exitus ergo quis est? o gloria! uincitur idem
160 nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus
mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
donec Bithyno libeat uigilare tyranno.
x
finem animae, quae res humanas miscuit olim,
non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille
165 Cannarum uindex et tanti sanguinis ultor
anulus. i, demens, et saeuas curre per Alpes
ut pueris placeas et declamatio fias.
x
unus Pellaeo iuueni non sufficit orbis,
aestuat infelix angusto limite mundi
170 ut Gyarae clausus scopulis paruaque Seripho;
cum tamen a figulis munitam intrauerit urbem,
sarcophago contentus erit. mors sola fatetur
quantula sint hominum corpuscula. creditur olim
uelificatus Athos et quidquid Graecia mendax
175 audet in historia, constratum classibus isdem
suppositumque rotis solidum mare; credimus altos
defecisse amnes epotaque flumina Medo
prandente et madidis cantat quae Sostratus alis.
x
ille tamen qualis rediit Salamine relicta,
180 in Corum atque Eurum solitus saeuire flagellis
barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,
ipsum conpedibus qui uinxerat Ennosigaeum —
mitius id sane: quid? non et stigmate dignum 183 quid? non . . . credidit?
huic quisquam nollet seruire deorum?
sed qualis rediit? nempe una naue, cruentis
fluctibus ac tarda per densa cadauera prora.
has totiens optata exegit gloria poenas.
x
‘Da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos.’
hoc recto uoltu, solum hoc et pallidus optas.
190 sed quam continuis et quantis longa senectus
plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum
dissimilemque sui, follentem pro cute pellem
pendentisque genas et talis aspice rugas
quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
195 in uetula scalpit matertera simia bucca.
x
plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille
hoc atque ore alio, multum hic robustior illo: 197 ore Housman : ille Φ, om. PO ||
una senum facies, cum uoce trementia membra
et iam leue caput madidique infantia nasi;
200 frangendus misero gingiua panis inermi.
usque adeo grauis uxori natisque sibique,
ut captatori moueat fastidia Cosso.
x
non eadem uini atque cibi torpente palato
gaudia; nam coitus iam longa obliuio, uel si
205 coneris, iacet exiguus cum ramice neruus
et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.
anne aliud sperare potest haec inguinis aegri 207 aliud temptaui : aliquid Ω ||
canities? quid quod merito suspecta libido est
quae uenerem adfectat sine uiribus?
x
aspice partis
210 nunc damnum alterius. nam quae cantante uoluptas,
sit licet eximius, citharoedo siue Seleuco
et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
quid refert, magni sedeat qua parte theatri
qui uix cornicines exaudiet atque tubarum
215 concentus? clamore opus est ut sentiat auris
quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas.
x
praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
febre calet sola, circumsilit agmine facto
morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
220 promptius expediam quot amauerit Oppia moechos,
quot Themison aegros autumno occiderit uno,
quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus
pupillos, quot larga uiros exorbeat uno 223 larga scripsi : longa Ω ||
Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
225 percurram citius quot uillas possideat nunc 225-226 damnauit Griffith ||
quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat.
x
ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
perdidit ille oculos et luscis inuidet; huius
pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
230 ipse ad conspectum cenae diducere rictum
suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
ore uolat pleno mater ieiuna.
x
sed omni
membrorum damno maior dementia, quae nec
nomina seruorum nec uoltum agnoscit amici
235 cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos
quos genuit, quos eduxit. nam codice saeuo
heredes uetat esse suos, bona tota feruntur
ad Phialen; tantum artificis ualet halitus oris,
quod steterat multis in carcere fornicis annis.
x
ut uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
funera natorum, rogus aspiciendus amatae
coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
haec data poena diu uiuentibus, ut renouata
semper clade domus multis in luctibus inque
245 perpetuo maerore et nigra ueste senescant.
x
rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
exemplum uitae fuit a cornice secundae.
felix nimirum, qui tot per saecula mortem
distulit atque suos iam dextra conputat annos,
250 quique nouum totiens mustum bibit. oro parumper
attendas quantum de legibus ipse queratur
fatorum et nimio de stamine, cum uidet acris
Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni,
quisquis adest, socio cur haec in tempora duret,
255 quod facinus dignum tam longo admiserit aeuo.
x
haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
incolumi Troia Priamus uenisset ad umbras
Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus
260 portante ac reliquis fratrum ceruicibus inter
Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus
Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
si foret extinctus diuerso tempore, quo non
coeperat audaces Paris aedificare carinas.
x
265 longa dies igitur quid contulit? omnia uidit
euersa et flammis Asiam ferroque cadentem. tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
et ruit ante aram summi Iouis ut uetulus bos,
qui domini cultris tenue et miserabile collum
270 praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.
exitus ille utcumque hominis, sed torua canino
latrauit rictu quae post hunc uixerat uxor.
x
festino ad nostros et regem transeo Ponti
et Croesum, quem uox iusti facunda Solonis
275 respicere ad longae iussit spatia ultima uitae.
exilium et carcer Minturnarumque paludes
et mendicatus uicta Carthagine panis
hinc causas habuere; quid illo ciue tulisset
natura in terris, quid Roma beatius umquam,
280 si circumducto captiuorum agmine et omni
bellorum pompa | animam exhalasset opimam,
cum de Teutonico uellet descendere curru?
x
prouida Pompeio dederat Campania febres
optandas, sed multae urbes et publica uota
285 uicerunt; igitur Fortuna ipsius et Vrbis
seruatum uicto caput abstulit. hoc cruciatu
Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
integer et iacuit Catilina cadauere toto.
x
Formam optat modico pueris, maiore puellis
290 murmure, cum Veneris fanum uidet, anxia mater
usque ad delicias uotorum. ‘cur tamen’ inquit
‘corripias? pulchra gaudet Latona Diana.’
sed uetat optari faciem Lucretia qualem
ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
295 accipere «atque suum« Rutilae dare.
x
filius autem
corporis egregii miseros trepidosque parentes
semper habet: rara est adeo concordia formae
atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores
tradiderit domus ac ueteres imitata Sabinos,
300 praeterea castum ingenium uoltumque modesto
sanguine feruentem tribuat natura benigna
larga manu (quid enim puero conferre potest plus
custode et cura natura potentior omni?),
non licet esse uiro; nam prodiga corruptoris
305 improbitas ipsos audet temptare parentes:
tanta in muneribus fiducia.
x
nullus ephebum
deformem saeua castrauit in arce tyrannus,
nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
310 i nunc et iuuenis specie laetare tui, quem
maiora expectant discrimina. fiet adulter
publicus et poenas metuet quascumque mariti
lex irae debet, nec erit felicior astro
Martis, ut in laqueos numquam incidat.
x
exigit autem
315 interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori
concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis
uerberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.
sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
matronae. mox cum dederit Seruilia nummos
320 fiet et illius quam non amat, exuet omnem
corporis ornatum; quid enim ulla negauerit udis
inguinibus, siue est haec Oppia siue Catulla?
x
deterior totos habet illic femina mores.
‘sed casto quid forma nocet?’ quid profuit immo
325 Hippolyto graue propositum, quid Bellerophonti?
x
erubuit nempe haec ceu fastidita repulsa. 326 nempe haec Ω : certe FLOZ : coepto Housman | repulsa Φ : repulso P1 lem. ||
nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se
concussere ambae. mulier saeuissima tunc est
cum stimulos odio pudor admouet. elige quidnam
330 suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor
destinat.
x
optimus hic et formonsissimus idem
gentis patriciae rapitur miser extinguendus
Messalinae oculis; dudum sedet illa parato
flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis
335 sternitur et ritu decies centena dabuntur
antiquo, ueniet cum signatoribus auspex.
haec tu secreta et paucis commissa putabas?
x
non nisi legitime uolt nubere. quid placeat dic.
ni parere uelis, pereundum erit ante lucernas;
340 si scelus admittas, dabitur mora paruula, dum res
nota urbi et populo contingat principis aurem.
dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu
obsequere imperio, si tanti uita dierum
paucorum. quidquid leuius meliusque putaris,
345 praebenda est gladio pulchra haec et candida ceruix.
x
Nil ergo optabunt homines? si consilium uis,
permittes ipsis expendere numinibus quid
conueniat nobis rebusque sit utile nostris;
nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.
350 carior est illis homo quam sibi. nos animorum
inpulsu et caeca uanaque cupidine ducti
coniugium petimus partumque uxoris, at illis
notum qui pueri qualisque futura sit uxor.
x
ut tamen exposcas aliquid uoueasque sacellis 354 exposcas Eden : et poscas Ω ||
355 exta et candiduli diuina tomacula porci,
orandum est ut sit mens sana in corpore sano. 356 deleuit Reeve ||
fortem posce animum mortis terrore carentem,
qui spatium uitae extremum inter munera ponat
naturae, qui ferre queat quoscumque dolores, 359 dolores GU : labores PΦ ||
360 nesciat irasci, cupiat nihil et potiores
Herculis aerumnas credat saeuosque labores
et uenere et cenis et pluma Sardanapalli.
x
monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe
tranquillae per uirtutem patet unica uitae.
365 nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, 365-366 uersus iteratos ad 14.315-16 damnauit Guietus ||
nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.
x